Coordinata: 45°00′34″N 72°13′57″W / 45.00944°N 72.2325°W / 45.00944; -72.2325

Insula Provinciae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Despectus in Insulam Provinciae ex satellite NASA.

Insula Provinciae (Anglice Province Island; Francice Île de la Province) est insula plerumque in Quebeco provincia Canadae, sed partim in Monte Viride civitate Americana, in Lacu Memphremagog sita. Area est 0.31 km². Quamquam 0.028 km² in apice meridiano (oppidum Derbia Comitatus Aureliani in Monte Viride) ad Civitates Foederatas pertinet, maior pars ad urbem Magog in Memphrémagog Municipalitate Comitatus Regionalis Quebeci pertinet. Saeculo duodevicensimo exeunte, quidam Martinus Adams et uxor praecursores casam in insula aedificaverunt, ubi linum et holera coluerint. Insula, olim Zabriskie et Howard appellata, nunc privatim tenetur; venatio phasianidarum quotannis habetur. Fines Canadae et Civitatum Foederatarum per laciniam quinque metra latam per silvam exstirpatam designantur. Forma Insulae Provinciae formae principalis insulae Taivaniae similis est.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]