Institutum Patristicum Augustinianum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Institutum Patristicum Augustinianum est institutum Romae ad Patrum Ecclesiae litterarum studium fovendum. Institutum continuatio "Studii Generalis" Augustiniani Ordinis, quod saeculo XIV Romae fundatum est, consideratur. Anno 1873, studium ille ex hodierna Bibliotheca Angelica separatum est, et sede sua ad locum praesentem, in via Pauli VI, translata. Novembris 1969, institutum sub Congregatione de Institutione Catholica impositum est, Pontificia Universitate Lateranense potestatem administrationis sumente. Institutum, unicum in mundo, gradum academicum doctoris in theologia et in scientiis patristicis conferre potest. Institutum Patristicum ephemeridem, cui nomen etiam "Augustinianum" est, bis in anno, necnon collectionem scientificam, cui nomen "Studia Ephemeridis Augustinianum", publicat. Nomen recentis seu novissimi praesidis Instituti Patristici, viri docti et presbyteri hieromonachisque, Iosephus Caruso est (ex Ordine Sancti Augustini). Inlustres magistri seu professores Instituti Patristici Augustiniani hi, exempli gratia, fuerunt: Carolus Alonso, O.S.A., Angelus Di Berardino, O.S.A. (etiam praeses Instituti Patristici extitit), Robertus De Simone, O.S.A., Nellus Cipriani, O.S.A., Prosperus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Grech, O.S.A. (etiam praeses Instituti Patristici extitit), Reginaldus Grégoire, O.S.B., Iohannes Gribomont, O.S.B., Victorinus Grossi, O.S.A. (etiam praeses Instituti Patristici extitit), Adalbertus Hamman, O.F.M., Salvator Lilla, Iohannes Malet, O.S.B., Maria Gratia Mara, Michael Mees, O.F.M. Conv., Titus Orlandi, Antonius Quacquarelli, Manlius Simonetti, Paulus Siniscalco, presbyter Marcus Starowieyski, Basilius Studer, O.S.B., Augustinus Trapè, O.S.A. (etiam praeses Instituti Patristici extitit, ab anno 1981 usque ad mortem, id est ad annum 1987).

Nexus extyerni[recensere | fontem recensere]