Instagram

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Instagram
Instagram logo 2016.svg
Instagram logo.svg
Informationes
Natura Media socialia
Creator Kevin Systrom et Mike Krieger
Possessor Facebook
Principium 6 Octobris 2010
Situs interretialis instagram.com

Instagram (Anglice /ˈɪnstəɡɹæm/ dictus[1]) est medium sociale ad photographemata exhibenda die 6 Octobris 2010 constitutum. In principiis plus quam tredecim annos natus esse opportet ut adscribi possit[2], sed in usu hoc multis non deducitur.

Die 10 Aprilis 2012, Facebook, quod aliud medium sociale est, hanc societatem circa uno milliardo dollariorum emit.[3]

Anno 2018, Instagram plus quam uno milliardo personarum adhiberi videbatur, secundum data propria,[4] ex quibus incolae Civitatum Foederatarum quarta pars erant.

Nomen Instagram compositum est ex telegram ('telegramma'), exemplari Anglico. Quae cum ita sint, insta- particula ad instant camera (fere 'photocamera praesens') referri videtur, et -gram a γράμμα ('littera scripta') verbo Graeco mutuatum est. Cum Latine diagramma, epigrmma, programma et alia talia, sicut telegramma,[5] rite declinentur, quaerere licet, num etiam Instagramma,-atis aut Instagram, Instagrammatis[6] dici possit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Instagram" (en). Wiktionnary 
  2. "Terms of use, Help Center — Privacy and Safety Center" (en). Instagram 
  3. "Facebook to Acquire Instagram" (en). Facebook. 9 Aprilis 2012 
  4. "Instagram" (en). Tej SolPro 
  5. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum (WSOY, 2001), [s.v. sähke].
  6. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Instagram spectant.