Insectarium Audubonianum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aditus praecipuus ad Hortum Papilionum et Insectarium Audubonianum, Novae Aureliae Ludovicianae situm.

Insectarium Audubonianum, rite Hortus Papilionum et Insectarium Audubonianum (Anglice Audubon Butterfly Garden and Insectarium), est insectarium et museum entomologicum, Novae Aureliae Ludovicianae situm. Res, in 23 000 pedibus quadratis consistens, cui sunt plus quam quinquaginta exhibitiones vivae et multa multimediorum elementa, est maximum museum Americanum insectis dicatum libere exstans.

Hortus Papilionum et Insectarium die 13 Iunii 2008 aperta sunt.[1] Anno 2009, Praemium Theae ob Res Gestas Praestantes in Loco Scientiarum accepit.[2]

Pars aedificiorum multiplicum Instituti Naturae Auduboniani, in primo tabulato Civitatum Foederatarum Custom House Federal Building patet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Keith I. Marszalek, "Audubon Insectarium to open next Friday," New Orleans Net, LLC (nola.com), 4 Iunii 2008.
  2. "Engaging with Nature: Insectarium at the Audubon Nature Institute," Themed Entertainment Association (web.archive.org), 12.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Insectarium Audubonianum spectant (Insectarium Audubonianum, Audubon Insectarium).