Inscriptio catacumbae Commodillae

E Vicipaedia
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Nostra imagine invisibilis, inscriptio ad sinistram marginem huius picturae muralis litteris minimis exaratur

Inscriptio catacumbae Commodillae est inscriptio in 'cornice' sive decoramento murali in crypta sanctorum Felicis et Adaucti incisa, quae vico Ostiensi prope Romam inest. Quod graphitum multum interest eorum, qui historicae linguisticae student, quia unum e paucis veterrimis linguae Italicae exemplis est.

Textus et significatio[recensere | fontem recensere]

Haec est inscriptio:

Non dicere ille secrita a bboce

Quae sibi vult «nolite secreta dicere elevata voce». De mysteriis sive orationibus Christianis clandestinis agitur.

Datatio[recensere | fontem recensere]

Inscriptio scilicet facta est posterius quam opus tectorium in quo incisa est, cuius aspectus et modus pertinent ad saeculum VI vel VII. Terminus post quem comperiri potest observando:

  • Quod forma scripturae uncialis, quae in inscriptione invenitur, datet ad saeculum IX.
  • Quod consuetudo recitationis orationum clandestinae introducta sit per Renovationem Carolingianam saeculis VIII-IX.
  • Quod in primo dimidio saeculi IX, ob rapinam continuam saracenorum in vico Sancti Pauli, quae extra Romae muros iacet, reliquiae sancti Felicis et Adaucti ablatae sint e crypta, quae propterea quasi deserta est.

Quibus consideratis, datatio statui potest in principio saeculi IX.

Analysis textus[recensere | fontem recensere]

«Ille», quae ex illae sive illas provenit, priscum non iam retinet sensum demonstrativum; nil videtur aliud esse quam articulus definitus.

Quod ad «secrita» pertinet, notandum est litteram i saepe [e] significare in scriptura prae-Carolingiana.

Maxime interest «bboce» quia indicare videtur aliquas proprietates sermonis romani, videlicet reduplicationem phonosyntacticam, quae adhuc in ista regione fit, et betacismum sive commixtionem /w/ et /b/. Auctor primum scripsit «boce», sed postea, aut ipse aut alius, ratus talem transcriptionem haud sufficere ad recte exprimendum sonum dictionis, insuper addidit «b» secundam. Fortasse iam percipiebat latinam et linguam vulgarem inter se differe.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Luna Cacchioli, Alessandra Tiburzi, "Lingua e forme dell’epigrafia in volgare (secc. IX-XV)" in Studj romanzi n.s. vol. 10 (2014) pp. 311-352
  • Claudio Marazzini, La lingua italiana. Profilo storico, Il Mulino, Bononiae, 1994. ISBN 8815086757
  • Francesco Sabatini, "Un'iscrizione volgare romana della prima metà del secolo IX" in Studi linguistici italiani VI, 1966, pp. 49-80
  • Francesco Sabatini, S. Raffaelli, P. D'Achille, Il volgare nelle chiese di Roma. Messaggi graffiti, dipinti e incisi dal IX al XVI secolo, Romae, 1987
  • Luca Serianni, Lezioni di grammatica storica italiana, Bulzoni: Romae, 2005. ISBN 8883192567

Nexus externi[recensere | fontem recensere]