Index factionum politicarum Graeciae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Plurimae factiones Graeciae admodum novae sunt post regimen militare anno 1974 depulsum conditae, factione Communistica excepta, quae iam ab anno 1918 exstat (sed per multos annos vetita erat). Quamquam ius eligendi Graecum factionibus maioribus valde favet, tamen numerus factionum magnus est. Diu duobus factionibus (Nova Democratia et PASOK) maximam suffragiorum partem in se conferre contigit. Propter discrimen oeconomicum anno 2008 coeptum autem hae factiones maxime labefactae sunt, plurimi electores se averterunt, novae factiones ortae sunt, factiones radicales, quae dicuntur, magno concursu gaudent.

Factiones, quae his diebus (id est ab mense Maio anno 2012) in Parlamento Graeco repraesentantur[recensere | fontem recensere]

Insigne Nomen factionis (Graece) Nomen Latine versum Ideologia Praeses
Nea Democratia Νέα Δημοκρατία (Ν.Δ.) Nova Democratia (ND) Conservatismus Antonius Samaras Antonius Samaras
Συνασπισμός της Ριζοσπαστικής Αριστεράς
Ενωτικό Κοινωνικό Μέτωπο ΣΥΡΙΖΑ
Societas sinistrae radicalis
Frons socialis unita SYRIZA
Socialismus Alexis Tsipras Alexis Tsipras
Pasoc Πανελλήνιο Σοσιαλιστικό Κίνημα (ΠΑ.ΣΟ.Κ.) Motus Socialisticus Panhellenicus (PASOK) Democratia socialis Evangelus Benizelus Evangelus Benizelus
Ανεξάρτητοι Έλληνες Hellenes Liberi Conservatismus, Nationalismus Panus Cammenus
Κομμουνιστικό Κόμμα Ελλάδας K.K.E. Factio Communistica Graeca Communismus Aleca Paparega Aleca Paparega
Meandrus Λαϊκός Σύνδεσμος - Χρυσή Αυγή Societas popularis - Aurora Aurea Neonazismus Nicolaus Michaloliacus
Δημοκρατική Αριστερά ΔΗΜ.ΑΡ Sinistra Democratica Democratia socialis Photes Cubeles Photes Cubeles

Electiones Europaeae anno 2009[recensere | fontem recensere]

Ultimae electiones Europaeae in Graecia (et tota Unione Europaea) die 7 Iunii anno 2009 peractae sunt. Graeciae 22 ex 736 sedibus in Parlamento Europaeo attributae sunt.

PASOK 36,7 % suffragiorum (8 sedes) obtinuit, Nova Democratia (ND) 32,3% (8 sedes).

Aliae factiones Graecae in Parlamento Europaeo sunt:

  • Factio Communistica Graeca (8,35% / 2 sedes)
  • LAOS (7,15% / 2 sedes)
  • SYRIZA (4,7% / 1 sedes)
  • Factio Viridis Graeca (3,49% / 1 sedes)