Married... with Children
Married... with children (Latine "Coniuges... Cum Liberis" sive "Nuptiae... Cum Pueris") est series televisifica comoediae rerum status, a Michaele G. Moye et Ronaldo Leavitt creata. Vitam familiae dysfungentis Bundy in loco ficticio Sicagi agit.
Series televisifica in decennium unum permanebat, primum emissus die 5 Aprilis 1987, et primum confectus 9 Iunii 1997, et continebat 259 episodia? atque 11 gradus?.
Paterfamilias est Al Bundy (ab Eduardo O'Neill actus), qui in sutrina calceos muliebres venumdat. Uxor est Peggy (Catharina Sagal), quae pigerrima est et totum diem televisionem spectat. Kelly (Christina Applegate) filia est puella bella specie sed stulta, itaque multi viri eam adamant. Bud vel Budrick Franklinus (David Faustino) filius natu minor est callidissimus prudentissimusque familiae, sed puellis eget. Kelly et Bud saepe pugnant. Praeterea eis est canis nomine Buck.
Finitimi sunt Marcia (Amanda Bearse) et Stephanus Rhoades (David Garrison). In gradu quarto, Stephanus eam relinquit, et in gradu quinto, Marcia Jefferson D'Arcy (Theodorus McGinley) nubit.
Personae
[recensere | fontem recensere]Actor | Persona | Anni | Tempora cinematographica | Partes cinematographica |
---|---|---|---|---|
Eduardus O'Neill | Al Bundy | 1987-1997 | 1-11 | 259 |
David Faustino | Bud Bundy | 1987-1997 | 1-11 | 257 |
Christina Applegate | Kelly Bundy | 1987-1997 | 1-11 | 255 |
Catharina Sagal | Peggy Bundy | 1987-1997 | 1-11 | 246 |
Amanda Bearse | Marcia Rhoades-D'Arcy | 1987-1997 | 1-11 | 236 |
Michael | Buck Bundy (canis) | 1987-1995 | 1-10 | 197 |
nomen indictum | Lucky Bundy (canis) | 1995-1997 | 10–11 | 197 |
Theodorus McGinley | Jefferson D'Arcy | 1990-1997 | 5-11 | 163 |
David Garrison | Stephanus Rhoades | 1987-1990, 1992, 1993, 1995 | 1-4, 6, 7, 9 | 71 |
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De ''Married... with Children... in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)