In Utero

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

In Utero est tertium album musicum Nirvana gregis, 21 Septembris 1993 editum, et ultimum album, quod ante mortem Curtii Cobain cantoris et citharoidi confecerunt. Notissimum albi carmen est Heart-Shaped Box, quod primus singularis editus est; postea divulgati sunt etiam singulares All Apologies/Rape me et Pennyroyal Tea.

Album nomen Latinum e poemate Courtney Love, uxoris Curtii Cobain, accepit.[1] Ferunt Cobain primum in animo habere album I Hate Myself and I Want to Die nominare, sed suadente Christiano Novoselic, qui cithara gravi in grege canit, nomen mutavit.

Index carminum[recensere | fontem recensere]

  1. Serve The Servants (3:34)
  2. Scentless Apprentice (3:47)
  3. Heart-Shaped Box (4:39)
  4. Rape Me (2:49)
  5. Frances Farmer Will Have Her Revenge On Seattle (4:07)
  6. Dumb (2:29)
  7. Very Ape (1:55)
  8. Milk It (3:52)
  9. Pennyroyal Tea (3:36)
  10. Radio Friendly Unit Shifter (4:49)
  11. Tourette's (1:33)
  12. All Apologies (3:50)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. p. 278: Cross, Charles R. Heavier Than Heaven: A Biography of Kurt Cobain. Hyperion, 2001