Impetus Orlando Iunio 2016 factus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sigillum Orlando, "pulchrae urbis."
Baracus Obama, praeses Civitatis Foederatae, die 12 Iunii 2016 loquitur.
Omar Mateen.

Die 12 Iunii 2016 in Pulse, deverticulo nocturno gay Orlando in urbe Floridae situm, quadraginta novem homines necati, circa quinquaginta tres vulnerati sunt.[1][2] Homicida fuit quidam Omar Mateen,[3] civis Americanus, viginti novem annos natus, qui a vigilibus interfectus est.

Haec caedes in historia Civitatum Foederatarum est mortiferissimus? coniectus magnarius, actus terrorismi post impetus 11 Septembris, et impetus in homines LGBT.[4]

Auctor, Omar Mir Seddique Mateen (16 Novembris 198612 Iunii 2016), fuit Musulmanus piissimus ex Port St. Lucie (Portu Sanctae Luciae) Floridae, 125 milia (201 km) ab Orlando distans. Natus erat Novi Eboraci parentibus Afganicis.[5] Pater coniecturam fecit sententiam filii ab homophobia inspiratam fuisse.[6]

Baracus Obama, praeses Civitatum Foederatarum, hanc rem "actionem odii et tromocratiae" vocavit, et "solidaritatem inter cives" contra intolerantiam postulavit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]