Imago profunda

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Robertus Kelly. Photographema a Charlotte Mandell anno 2012 factum.

Imago profunda est notio ab Hieronymo Rothenberg et Roberto Kelly poetis Americanis excogitata et in altero periodici Trobar fasciculo anno 1961 publicata.[1] Qui vocabulum, primum a Roberto Kelly anno 1960 in commentario "Notes on the Poetry of Deep Image" adhibitum,[2] ad poemata a se, Diana Wakoski, et Clayton Eshleman composita describenda tribuebant.

Robertus Bly poema legit, "Poetry Out Loud," Minnesota, 2009.

Rothenberg, vocabulum excogitans, ab Hispanico cante jondo ('carmine profundo'), praecipue in poemata Friderici García Lorca, et a symbolistica congruentium theoria motus est. Poemata imaginis profundae generatim sonant resona, speciosa, heroica; poemata autem longiora meras imagines disiunctas enumerare solent.

Grex imaginis profundae modo Kellyano et Rothenbergano fugax fuit. Tandem autem a Roberto Bly redintegrata, a Galway Kinnell, Iacobo Wright, et aliis adhibebatur. Haec renovatio in rebus, non cogitatione nititur, et sinit imagines experientiam facere, una significationes generantes. Hic novus imaginis profundae modus narrationi favere solet, sed saepe lyricus est.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bushnell 1995.
  2. Ullman 1991.
  3. Pro pluribus de imagine profunda Blyana, vide Bushnell 1995.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bushnell, Kevin. 1995. Leaping Into the Unknown: The Poetics of Robert Bly's Deep Image. Gruene Street: An Internet Journal of Prose and Poetry 1(2). Editio interretialis.
  • Kelly, Robert. 1960. Notes on the Poetry of Deep Image. Trobar 2:14–16.
  • Ullman, Leslie. 1991. American Poetry in the 1960s. A Profile of Twentieth-century American Poetry, ed. Jack Myers and David Wojahn, 190–223. Carbondale: Southern Illinois Press. ISBN 0809313480. ISBN 0809313499 (charta).