If I Had a Hammer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pete Seeger cum banione (1955).

"If I Had a Hammer (The Hammer Song)" ('Si mihi esset malleus' ['Carmen mallei']) est carmen modo musicae vulgaris a Petro Seeger et Lee Hays compositum. Anno 1949 excogitatum est ad favendam motum progressivum, et primum per machinam phonographicam impressum est a The Weavers, quadricinio musicae vulgari dicato, cuius sodales Seeger, Hays, Ronalda Gilbert, et Fridericus Hellerman erant. Carmen ictus loci decimi fuit pro Petro, Paulo, et Maria anno 1962, ictusque loci tertii anno 1965, cum Trini Lopez id imprimeret.

Propalam primum actum est a Petro Seeger et Lee Hays die 3 Iunii 1949 in Arena Sancti Nicolai Novi Eboraci per cenam testimonialem pro ducibus Factionis Communisticae Civitatum Foederatarum, qui tum in curia foederali sub Decreto Smithiano cognoscebantur, tamquam rempublicam Civitatum Foederatarum evertendam faverant.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Town Talk," The Daily Worker, 1 Iunii 1949.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]