Ieremias Lewis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ieremias Lewis
Res apud Vicidata repertae:
Ieremias Lewis: imago
Nativitas: 16 Martii 1926; Novarcum
Obitus: 20 Augusti 2017; Campi
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Joseph Levitch

Officium

Munus: film producer, actor cinematographicus, Dispositor cinematographicus, Suorum carminum actor, scriptor, scriptor scaenicus, musicus, Cantor, stage actor, actor televisificus, comedian, Procurator televisificus

Consociatio

Familia

Coniunx: SanDee Pitnick
Proles: Gary Lewis

Memoria

Laurae: Jean Hersholt Humanitarian Award, Commander of the Legion of Honour, New Jersey Hall of Fame, Praemia Academiae, Honorary Member of the Order of Australia, star on Hollywood Walk of Fame

Ieremias Lewis (natus die 16 Martii 1926 Novarci, mortuus die 20 Augusti 2017 Campis[1]) Americanus histrio et pellicularum dispositor fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pellicula illustris de famulo domestico quodam, The Bellboy (1960)

Filius actoris et clavicinae apud cognatos annos iuventutis peregit. Moram in schola ante tempus interrupit et iam anno 1944 in diverticulo nocturno cantavit. Anno 1946 convenit cantatorem ignotum Dinum Martin: ambo fiebant comici maxime illustres illis temporibus et in scaenis et in pelliculis cinematographicis et in televisione. Series televisifica The Colgate Comedy Hour (1950-1952) ab illis facta est velut etiam emissiones radiophonicae (1949-1952). Anno 1948 mercennarii domus Paramount facti sunt. Disponendo Georgio Marshall prima comoedia praetitulata My Friend Irma (1949) confecta est. Sequebantur eam usque annum 1955 tales aliae e.g. At War with the Army (1951), The Stooge (1952) sive The Caddy (1953).

Cooperatio cum Dino Martin maxime vivida aptaque fuit propter characteres eorum valde diversos. Dinus Martin fuit trossulus a feminis dilectus, cum Ieremias Lewis caudex aeternus restaret. Inter pelliculas optimas mentionem faciamus de opere Artists and Models (1955).

Anno 1956 subito labor communis cum Martin stetit. Lewis continuo partes suas meliores reddebat, saepe sub dispositione Francisci Tashlin. Ecce pelliculae istius periodi notae: The delicate Delinquent (1957), Rock-a-Bye Baby (1958), Cinderfella (1960). Nonnullis in comoediis modus vivendi Americanus septentrionalis quoque acriter criticabatur. Mox Lewis ipse dispositor scaenarum creatus est, e.g. apud The Bell Boy (1960), The Errand Boy (1961), The Ladies' Man (1961) sive The Nutty Professor (1963). Pellicula proxima argumenta e mythistoria de Doctore Jekyll et domino Hyde Roberti Ludovici Stevenson in modum facetum assumpsit.

Annis 1970 Ieremias Lewis sese retraxit e mundo histrionum. Annis 1980 denuo in scaenarum dispositione agebat sed vane. Attamen tamquam histrio annis 1980 iterum successum bonum habuit, e.g. apud The King of Comedy Martini Scorsese (1982) ubi moderatoris rapiendi partes habuit. In comoedia tragica praetitulata Arizona Dream Emir Kusturica (1993) autocinetorum pretiosorum venditoris partes Ieremiae Lewis reservatae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Libri[recensere | fontem recensere]

  • 1971: The Total Film-Maker
  • 1982: Memoriae

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ieremiam Lewis spectant.