Iaculator

Iaculator (Anglice: pitcher) in ludo basipila est lusor qui basipilam a tumulo iaculatoris ad captorem iactat.[1] Iaculatoris officium est efficere ut cedat ictorem qui conatur seu clava icere basipilam seu 'trahere ambulationem' (Anglice: 'draw a walk'). In numerationis systemate quod adhibetur ad notandos ludos defensivos, iaculatori assignatur numerus unus.[2] In National League (Foedere Nationali) et in Japanese Central League (Foedere Centrali Iaponico) iaculator quoque clava icit. Nonnumquam ictoria officia iaculatoris delegata sunt ictori praedesignato. Haec consuetudo est communis in American League (Foedere Americano) et exercetur ab anno 1973.[3][4]
Propositum iaculatoris cotidianum est tradere basipilam captori sine permittendo ut ictor basipilam icat. Basipila traditur in modo qui prohibet ictorem de icendo pilam aut efficit ictorem male icere pilam. Si ictor statuat clava agitanda non icere iactum, vocatur 'ictus' dummodo pila transeat per zonam ictus, sed 'pila' si ictor non clavam agitet. Ictor potest efficere clavae motum ad 'coercitionem' (Anglice: 'Check Swing' dictum) quod efficit clavam agitando tantum in dimidium motum. Si ictor feliciter talem coercitionem faciat et iactus sit extra zonam ictus, hoc etiam 'pila' vocatur.[citatio desiderata]
In iactando sunt duae positiones legales vocatae windup (spira) et set (intentio).[5] Iaculator utitur positione spira cum non sunt cursores in base et utitur intentione cum cursores sunt in base.[6] Iaculator potestatis est iaculator qui confidet in velocitate iactuum suorum vincere. Iaculatores regiminis confident in iactibus accuratis vincere.[citatio desiderata]
Iaculator est centrum defensionis turmae. Proventus lusi decernitur ab iactante figura iaculatoris.[citatio desiderata]
Iaculator captorque coordinant omnes iactus. Captor utitur systemate signorum ad communicandas optiones iaculatori. Iaculator potest vetare hanc optionem aut potest suscipere optionem. Haec affinitas inter captorem iaculatoremque est nimis ampla.[citatio desiderata]
Quamvis obiectivum remanet idem omnibus iaculatoribus, iaculatores conicuntur officiis suis. Iaculator incipiens coepit ludum et alii iaculatores possunt sequi iaculatorem incipientem, includentes iaculatorem auxiliarem, levatorem longum, specialistam manus sinistri, iaculatorem pro termino et iaculatorem termini.[citatio desiderata]
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Cronin, John (). The Historical Evolution of the Designated Hitter Rule. vol. 45, fasc. 2
- Fleisig, Glenn S.; Slowik, Jonathan S.; Kutz, Charles B.; Escamilla, Rafael F. (). Comparison of Windup and Stretch Pitching Biomechanics in Baseball With Implications for Safety and Performance. vol. 52, fasc. 7. pp. 1671–1675. doi:10.1177/03635465241247543
- Jeran, J. J.; Chetlin, R. D. (). Training the shoulder complex in baseball pitchers: A sport-specific approach. vol. 27, fasc. 4. pp. 14–31
- Major League Baseball (). Pitcher
- Major League Baseball (). Designated Hitter Rule