Iacobus Carrey (histrio)
Patria: Civitates Foederatae Americae, Canada
Nomen nativum: James Eugene Carrey
Familia
Coniunx: Lauren Holly, Melissa Womer
Proles: Jane Carrey
Iacobus Carrey sive vulgo James Eugene "Jim" Carrey (natus in New Market in Ontario, Canada die 17 Ianuarii 1962) est actor et comicus Canadiensis, notus inter alia e pelliculis Ace Ventura, Pet Detective, Dumb and Dumber, Liar Liar et Bruce Almighty. Aureum globum optimi actoris bis accepit: anno 1998 e pellicula The Truman Show, ubi partes eponymi Truman Fairbanks egit, et anno 1999 e pellicula biographica Man on the Moon, cuius partes principales Andreae Kaufman a Iacobo Carrey actae sunt. Etiam in pelliculis partim comoedicis partim dramaticis ut I Love You Phillip Morris et The Truman Show atque in thriller The Number 23 egit. Carrey est sui temporis actor comicus fortunatissimus.
Scripta
[recensere | fontem recensere]- 2013 : How Roland Rolls. Some Kind of Garden Media. ISBN 978-0-9893680-0-1
- 2020 (cum Dana Vachon) : Memoirs and Misinformation. Knopf. ISBN 9780525655978
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobus Carrey (histrio) spectant (Iacobus Carrey (histrio), Jim Carrey). |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |