Iacobus Balde

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iacobus Balde
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Balde: imago
Nativitas: 4 Ianuarii 1604; Ensisheim
Obitus: 9 Augusti 1668; Neuburg an der Donau
Patria: Germania

Officium

Munus: Scriptor, Poëta

Consociatio

Iacobus Balde

Iacobus Balde (Ensisheimo Elisatiae tunc in Germania die 4 Ianuarii anno 1604 natus; mortuus Neoburgi[1] die 9 Augusti 1668), iesuita, fuit poeta Germanicus qui in Renascentia litterarum scripsit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est Ensisheimo in Germania die 4 Ianuarii anno 1604. Prima vitae parte, tota Germania Bello Tricennali flagrabat. Adulescens studuit apud Universitatem Ingolstadtensem. Sacerdos et socius Societatis Iesu ab anno 1633 fuit. Magister deinde factus est in Universitate Monacensi, ubi discipulos instruxit rebus antiquis ac arte rhetorica. Non modo discipulos in universitate sed etiam natos Ducis Alberti docuit. Maximilianus, elector Bavariae, eum oratorem aulae fecit.

Finis Vitae[recensere | fontem recensere]

Morbo adfectus, Balde mortuus est die 9 Augusti anno 1668.

Opera[recensere | fontem recensere]

Iacobus Balde “Horatius Germaniae” vocatur. Carmina composuit de variis rebus. Modo de hominibus antiquitatis, velut Caesare ac Pompeio ac Catone, modo de religione scripsit. Matrem Dei in carmine pulcherrimo laudavit. “Batrachomyomachia (tuba Romana cantata)” est epos iocosum, ad illam pseudohomericam Batrachomyomachiam alludens, prima aetate scriptum (anno 1637).

Poema de Vanitate mundi anno 1636, quattuor libros carminum cum libro epodon anno 1643 eorumque editionem alteram tres annos postea, eodem anno septem libri Sylvarum edidit. Ultimus liber fuit fabula scaenica Jephtias, anno 1654.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hoc oppidum nominis theodisci Neuburg an der Donau "Neoburgum" nominatum reperitur in indicibus bibliographicis veterum librorum ibidem editorum, quibus in temporibus Neuburg caput Palatinatus electorialis erat. Praeterea Balde ipse unum ex operibus suis "Musae Neoburgicae" nominavit.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!