Hymnus et modus militaris Pontificalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hymnus et modus militaris Pontificalis[recensere | fontem recensere]

1
O felix Roma - O Roma nobilis.
Sedes es Petri, qui Romae effudit sanguinem,
Petri, cui claves datae
sunt regni caelorum.
2
Pontifex, Tu successor es Petri;
Pontifex, Tu magister es tuos confirmas fratres;
Pontifex, Tu qui Servus servorum Dei,
hominumque piscator, pastor es gregis,
3
ligans caelum et terram.
Pontifex, Tu Christi es vicarius super terram,
rupes inter fluctus, Tu es pharus in tenebris;
Tu pacis es vindex, Tu es unitatis custos,
4
vigil libertatis defensor; in Te potestas.
Tu Pontifex, firma es petra, et super petram
hanc aedificata est Ecclesia Dei.
O felix Roma - O Roma nobilis.

Textus antiquus[recensere | fontem recensere]

(Evaristus Anversus)

Roma, alma parens, Sanctorum Martyrumque,
Nobile carmen, te decet, sonorumque,
Gloria in excelsis, paternae maiestati
Pax et in terra fraternae caritati
Ad te clamamus, Angelicum pastorem:
Quam vere refers, Tu mitem Redemptorem!
Magister Sanctum, custodis dogma Christi,
Quod unum vitae, solamen datur isti.
Non praevalebunt horrendae portae infernae,
Sed vis amoris veritatisque aeternae.
Salve, Roma!
In te aeterna stat historia,
Inclyta, fulgent gloria
Monumenta tot et arae.
Roma Petri et Pauli,
Cunctis mater tu redemptis,
Lumen cunctae in facie gentis
Mundique sola spes!
Salve, Roma!
Cuius lux occasum nescit,
Splendet, incandescit,
Et iniquo oppilat os.
Pater Beatissime,
Annos Petri attinge, excede
Unum, quaesumus, concede:
Tu nobis benedic.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Hymnus et modus militaris Pontificalis apud Vicifontem.