Hugo III de Balcio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hugo III de Balcio, qui anno 1239 mortuus est, fuit filius Bertrandi de Baucio et Tiburgae. Hugo in matrimonium duxit Barralam, filiam et haeredem Raimundi Galfridi vicecomitis Massiliae; quo mortuo Hugo ipse vicecomitatum vindicavit contra Roncelinum monachum, fratrem Raimundi Galfridi. Hugo de Balcio fuit patronus poëtarum, inter quos Raimbaldi de Vaqueiracio et Petri Vidal.

Filium genuit Barralum de Balcio.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!