Latinitas nondum censa

Hsenwi (civitas)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Hsenwi (discretiva)

Hsenwi (nomen Shan; Birmanice Theinni; pagis meridionalibus nuper abstractis et de hac re North Hsenwi, "Hsenwi Septentrionalis", a Britannis nuncupata) fuit civitas inter eas quas Britanni, Birmania anno 1886 debellata, in provincia Civitatum Shan includerunt. Haec civitas superficiem habuit 6,330 milium passuum quadratorum, incolas autem vel 118 000 (anno 1897). Nomen Pali sollemne Siwirata seu Kawsampi habuit. Caput civitatis fuit urbs Hsenwi. Civitates finitimas habuit Mengmao, Chefang, Mangshih, Kengma, Mengting, Sonmu, Hsenwi Meridionalis, Hsipaw, Tawngpeng, Loilong, Mongmit.

Anno 1947 territorium in singulam Civitatem Shan Birmaniae independentis inclusum est.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • J. G. Scott, Gazetteer of Upper Burma and the Shan States. 5 voll. (Rangoon: Superintendent, Government Printing, 1900) pars 2 vol. 1 pp. 181-199