Coordinata: 21°19′N 157°51′W / 21.317°N 157.85°W / 21.317; -157.85

Hortus Botanicus Liliuokalani

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hortus Botanicus Liliʻuokalani.

Hortus Botanicus Liliʻuokalani est urbanus hortus botanicus agrorum 7.5 in Via Kuakini Septentrionali Honolulu Havaiorum situs, unus ex Hortis Botanicis Honoluluensibus, quotidie gratis apertus. Locus huius horti urbi et comitatui Honolului donatus est a Regina Liliʻuokalani, ultima monarcha Havaiana regnante. Terra Rivum Nuʻuanuensem et Cataractam Waikahaluluensem continet. Omnis hortus excolitur ut solum plantas in Havaiis endemicas exhibeat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]