Horatius Sindermann

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Horatius Sindermann anno 1976

Horatius (Theod. Horst) Sindermann (natus 5 Septembris 1915 Dresdae; mortuus 20 Aprilis 1990 Berolini) vir publicus Rei publicae Democraticae Germanicae et sodalis SED erat.

Familia, iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater fraterque Horatii sodales et legati factionis SPD fuerunt. Ipse iam discipulus sodalis Foederis Iuventutis Communistae factus est. Anno 1933, cum maturitatem accepisset, a Nazistis captus et omne paene tempus ad finem dictaturae anno 1945 in carcere retentus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

E carcere liberatus Sindermann sodalis KPD, anno 1946 SED factus est. Ad usque annum 1953 diurnarius regens diariorum factionis suae Dresdae, Chemnicii Salinarum Saxonicarum erat. Deinde pro factionis propaganda laboravit et dux SED districti Salinarum Saxonicarum erat. Ab anno 1963 Sindermann legatus Camerae Popularis erat. 3 Octobris 1973 praeses ministrorum RDG electus est. Sed iam 29 Octobris 1976 ab Erico Honecker duce SED depositus est, quod liberalius societates commerciales duxisset. Sindermann nunc praeses Camerae Popularis electus est et ad res novas anni 1989 mansit. 3 Decembris 1989 factione sua exclusus et pro tempore in carcerem missus est. Sed mox valetudinis causa dimissus iam ante iudicium anno 1990 mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]