Homuncio Metepecensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Homuncio Metepecensis, est monstrum quoddam quod praebet figuram homunculi sive humanoidis, quod die 11 Maii 2007 ab agricolis laborantibus in quodam latifundio inventum est captivum muscipulo, in urbe Metepec in Mexico. Agricolae, cum mures et nitedulas captas a muscipulis colligebant, subito territi viderunt in quodam muscipulo homunculum quasi humanum sed longitudinis triginta centrimetrorum qui magnis clangoribus tentabat e pedica aufugere, territi eum in aquam iecerunt, in qua suffocatus mortuus est. Scientifici eius structuram geneticam indagaverunt sed ea nullo modo cum animalibus cognitis in terra nostra congruere videtur.

Fraus, necne?[recensere | fontem recensere]

Scientifici hominesque rationales non timent in hac re de fraude loqui. Fieri potest etiam, cum aspicimus aspectum mirum istius animalis, cuius est cauda, ut sit simpliciter simia coloris albi sive albinus et calvitie pellis notatus propter degenerationem.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Narratio rei cum imagine photographica homuncionis Metepecensis

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.