Montes Nebulosi

E Vicipaedia
(Redirectum de Hithaeglir)
Jump to navigation Jump to search
Mons Rubrum Cornu (Caradhras) in pellicula The Lord of the Rings.

Montes Nebulosi[1] (Sindarine: Hithaeglir; vulgo Misty Mountains) sunt iugum montium inventa a scriptore Anglico I.R.R. Tolkien et in Arda posita. Noti sunt etiam nomine Turres Nebulosae.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Ex omnibus cacuminibus longissime ad septentrionem situs est Gundabad mons, longissime autem ad meridiem Methedras mons ('extremus vertex'). Omnes montes perpetuis iugis circiter 1 300 chiliometra in longitudinem extenduntur per regionem Eriador appellatam et per vallem magni fluminis Anduin. Maximum subterraneumque regnorum Nanorum in Terra Media, cui nomen est Khazad-dûm (Sindarine: Moria, id est 'hiatus obscurus'), in dimidio Montium Nebulosorum est situm. Praecipui montes sunt Caradhras ('cornu rubrum'), Celebdil ('cuspis argentea') atque Fanuidhol ('culmen nubilosum'), qui etiam sunt partes Moriae.

Maximi transitus sunt Altus Transitus et Transitus Rubricornu.

Haec sunt flumina defluentia ex Montibus Nebulosis:

  • Flumina ad orientem fluentia: Langwell, Rhimdath, Sîr Ninglor ('flumen liliaceum'), Celebrant ('canalis argenteus'), Nimrodel ('rivus niveus'), Onodló.
  • Flumina ad occasum fluentia: Mitheithel ('flumen album' seu 'cinereum'), Bruinen ('ripa fragosa'), Glanduin ('limes'), Isen.

Habitatores[recensere | fontem recensere]

Sunt sub Montes Nebulosos antiqui Regni Nanorum Moriae cuniculi atque cavernae metallaque Gobelinorum in quibus Bilbo Baggins dominum anulorum invenit. Aquilis permagni sunt nidi in verticibus montium, unde omnia cacumina perspici possunt. In profundis hiatibus erat sedes pollentissimi monstri cuiusdam Balrog (Sindarine, Latine 'daemon potentiae'), priusquam Gandalf id diruit acerrima pugna pugnata. Erant etiam Gigantes lapidei, tam ingentes, ut ipsorum partes montium viderentur; valles Montium Nebulosorum plenae cuiusdam obscuritatis pristinae esse dicuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. I. R. R. Tolkien Hobbitus Ille; versio Latina auctore Marco Walker, anno 2012 Londinii edita.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • J. R. R. Tolkien, The Lord of the Rings — The Fellowship of the Ring; editio Italiana: convertit Vicky Alliata di Villafranca, Quirino Principe perfecit, Elemire Zolla prooemium scripsit; Mediolani, 2000.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Mons Caradhras, qui in pellicula videri potest, est Mons Cook, in Nova Zelandia. (Anglice)