Henricus Ritter

E Vicipaedia
Wikidata Henricus Ritter
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Ritter: imago
Henricus Ritter: imago
Nativitas: 21 Novembris 1791; Servesta
Obitus: 3 Februarii 1869; Gottinga
Patria: Duchy of Anhalt

Henricus vulgo Heinrich Ritter (natus die 21 Novembris 1791 Servestae, mortuus die 3 Februarii 1869 Gottingae) philosophus atque historicus Germanicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Studiis theologiae philosophiaeque Salinis Saxonicis, Gottingae, Berolini perfectis anno 1817 docens privatus fiebat. Anno 1824 autem professor philosophiae extraordinarius Berolini, inde ab anno 1833 ordinarius Kieliae proclamatus est. Ex anno 1837 usque mortem Gottingae docebat.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Ritter, qui numquam Friderici Schleiermacher auctoritatem sibi deposuit, praesertim in historia philosophica scribenda merita mirifica peperit. Modum in sobrium sine ira et studio scientias clarissimas spargere solitus est. Opus magnum eius titulatur »Geschichte der Philosophie« (Hamburgi 1829–53), quod usque Kantium extenditur. Sequebantur »Versuch zur Verständigung über die neueste deutsche Philosophie seit Kant« (Brunsvici 1853) necnon »Die christliche Philosophie bis auf die neuesten Zeiten« (Gottingae 1858–59; epitome usque in tempora moderna amplificata). Mentionis dignae sint etiam haec: »Abriß der philosophischen Logik« (Berolini 1824), »Historia philosophiae graecoromanae« (rem edens una cum Ludovico Preller; Berolini 1838), »Kleine philosophische Schriften« (Kieliae 1839–40: tomus I - Prinzipien der Rechtsphilosophie; tomus II - Prinzipien der Ästhetik), »Unsterblichkeit« (Lipsiae 1851), »System der Logik und Metaphysik« (Gottingae 1856), »Enzyklopädie der philosophischen Wissenschaften« (Gottingae 1862–64), »Ernst Renan, über die Naturwissenschaften und die Geschichte« (Gotae 1865), »Philosophische Paradoxen« (Lipsiae 1867), »Über das Böse und seine Folgen« (Gotae 1869).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "Ritter, Heinrich" in: Philosophen-Lexikon Rudolfi Eisler, Berolini 1912, p. 606 (hic in interreti)
  • Scholtz, Gunter, "Ritter, Heinrich" in: Neue Deutsche Biographie 21 (2003), p. 656-657 (hic in interreti)