Henricus Hoffmann

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Henricus Hoffmann, doctor et scriptor

Henricus/Heinrich Hoffmann (secundum uxoris cognomen ipse sese nominare solebat Hoffmann-Donner, pseudonyma invenit haec: Polykarpus Gastfenger, Heulalius von Heulenburg, Reimerich Kinderlieb, Peter Struwwel; natus die 21 Iunii 1809 Francofurti, mortuus ibidem die 20 Septembris 1894) Germanicus medicus scriptorque fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Studiis medicinae Heidelbergae et Salinis Saxonicis finitis filius architecti laborare coepit in urbe natali (post iter exploratorium Lutetiam perfectum), ubi annis inter 1851 et 1888 medicus primus fuit in psychiatrico valetudinario »Anstalt für Irre und Epileptische«. Antea inspector cadaverum creatus est in Sachsenhausen; annis inter 1844 et 1851 docens de anatomicis fuerat in Instituto Senckenbergensi, cum in noscomio pauperum et in societate medicinali (Ärztlicher Verein) condendis operam darent. Anno 1848 senator liberalis in parlamento Francofurtensi primo fuit.

Exaravit »Gedichte« (Francofurti 1842), quae poemata simplicitate et rimis prolixis excellunt et homines in talentum medici scriptorium attentos fecerunt. Tractatio epicolyrica thematum variorum (»Das Hünengrab«, »Der Glockenguß von Breslau«, »Aus dem Lalenbuch«) necnon sal in cantilenis amorum symposiorumque multis placuerunt. Satiricus optimus sese protulit in comoedia Aristophanica praetitulata »Die Mondzügler« (Francofurti 1844) et pluries in opere »Humoristische Studien« (1847), ubi continetur etiam »Die Kartoffelkomödie. Ein gar arg Trauerstück in drei Akten«.

Ecce alia opera: »Das Breviarium der Ehe« (Lipsiae 1853); »Allerseelenbüchlein« (Francofurti 1858); »Der Badeort Salzloch«, descriptio stationis balnearis satirica (1861); »Liederbuch für Naturforscher und Ärzte« (1867). Notissimus autem et divulgatissimus factus est eius liber infantilis praetitulatus »Der Struwwelpeter« (1847, postea circa 300 editiones et translationes innumerabiles; lingua Latina appellatur Petrus Hirsutus). Aliae res infantibus dicatae quoque multis cognoscebantur, e quibus mentio fiat de operibus »Im Himmel und auf der Erde. Herzliches und Scherzliches aus der Kinderwelt« et »König Nußknacker und der arme Reinhold«. In rebus professionis medicinalis citetur eius opus »Beobachtungen und Erfahrungen über Seelenstörung und Epilepsie in der Irrenanstalt zu Frankfurt am Main« (Francofurti 1859).

Fontes[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon, Band 9. Leipzig 1907, p. 420-426, quae legi possunt in interreti hic.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]