Henricus Armstrong
Appearance
Henricus Jackson Jr. (natus Columbi Mississippiae die 12 Decembris 1912; mortuus Angelopoli Californiae die 24 Octobris 1988) fuit pugil professionalis Americanus et summus mundi athleta, qui nomine Henry Armstrong certabat.[1] Unus erat e paucis pugilibus qui in tribus pugilationis generibus vicit: featherweight, lightweight, welterweight. Undevicies defendit titulum victoriae welterweight.
The Ring magazina eum pugilem anni 1937, Boxing Writers Association of America eum pugilem anni 1940 appellavit. Praeterea, The Ring eum in numero secundo a maximo pugilem ex 1927 anno 2007 habuit.[2] Senex et pugil emeritus, minister sectae Baptistarum factus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nomina Anglica ei per ludibrium a diurnariis data erant Homicide Hank, Hurricane Hank, et Hammerin' Hank, atque Armstrong iuvene pugnante Melody Armstrong.
- ↑ Andrew Eisele. "Ring Magazine's 80 Best Fighters of the Last 80 Years". About.com Sports.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Hencisum Jackson Jr. spectant. |
- Situs interretialis Henrico Armstrong dicatus.
- Situs interretialis operis fundati Henrici Armstrong.
- Biographia Henrici Armstrong. International Boxing Hall of Fame.