Ha Ha Clinton-Dix

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ha Ha Clinton-Dix anno 2014.

Ha Ha Clinton-Dix (natus Ha'Sean Treshon Clinton-Dix Orlando Floridae 21 Decembris 1992) est pediludii Americani salus liber qui pro Green Bay Packers, turma Foederis Pediludii Nationalis, ludit. Conscriptus est a Packers in primo Conscriptionis Foederis Pediludii Nationalis 2014 congressu. Pediludio collegiali apud Universitatem Alabamensem lusit. Ante conscriptionem anni 2014, multi conscriptionis explicatores, inter quos Michael Mayock, eum unum ex duabus salutibus optimis aestimabat, cum Calvino Pryor.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]