Gymnasium (Graecia antiqua)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gymnasium in insula Coo

Vide etiam paginam discretivam: gymnasium (discretiva)

Gymnasium in Graecia antiqua fuit palaestra athletarum. Aula columnis circumdata "(peristylium)" balineis annexis esse solebat. Verbum gymnasii (Graece γυμνάσιον <γυμνός, "nudus") indicat athletas nude exercitasse (quod est Graece γυμνάζειν). Praeterea corpora oleo unguebant. Exercitationibus confectis ut pulvis arenaque per corpus nudum deflueret fecerunt. Postea etiam scholae, ubi philosophi et oratores adulscentes docebant, gymnasia dicta sunt.

Gymnasium Olympiae saeculo secundo a.C.n. aedificatum fuit area porticibus circumdata, qua athletae in Olympiis praeparandis utebantur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Daniel Kah und Peter Scholz (Ed.): Das hellenistische Gymnasion (Wissenskultur und gesellschaftlicher Wandel Band 8). Akademie-Verlag, Berolini 2004, ISBN 978-3-05-004370-8

Vide etiam[recensere | fontem recensere]