Gulielmus Hill Brown

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pagina titularis, The Power of Sympathy (1789).

Gulielmus Hill Brown (Bostoniae mense Novembri 1765; Murfreesboro Carolinae Septentrionalis, 2 Septembris 1793) fuit scriptor mythistoriarum Civitatum Foederatarum, auctor libri The Power of Sympathy (1789), primae mythistoriae Americanae usitate habiti, fabulaeque "Harriot, Or The Domestick Reconciliation," primum in fasciculo primo The Massachusetts Magazine Ianuario 1789 editae.[1] Etiam scripsit "The Reformer," commentarium seriale; West Point Preserved (1797); ludum scaenicum de morte Maioris Ioannis André, speculatoris Britannici; seriem fabellarum versu dispositarum; Penelope, comoediam modo Indorum Occidentalium concepto; commentarios; atque Ira and Isabella, brevem mythistoriam alteram, post mortem anno 1807 editam.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mulford 2002:1084ff.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brown, William Hill. 1789, 1970. The Power of Sympathy, ed. William S. Kable. Columbi: Ohio State University Press.
  • Brown, William Hill. 1789, 1996. The Power of Sympathy. Londinii: Penguin Classics. ISBN 0140434682.
  • Mulford, Carla, ed. 2002. Early American Writing. Novi Eboraci: Oxford University Press.