Gulielmus Augustus Lampadius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gottingae, tabula commemorativa pro Gulielmo Augusto Lampadius

Gulielmus Augustus vulgo Wilhelm August Lampadius (natus die 8 Augusti 1772 Hehlen, mortuus die 13 Aprilis 1842 Fribergae) peritus metallorum Germanicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Annis inter 1785 et 1791 Gottingae pharmaciam ediscebat antequam ibidem rerum naturalium studiosus fieret. Anno 1783 autem Russiam petivit et anno 1794 professor in Universitate montana Fribergensi declaratus est. Iste vir metallurgiam e gremio aliarum scientiarum emancipavit et rem vere discendam et explorandam personabat. Anno 1796 disulphidum carbonicum invenit.

Opera haec pepigit: »Handbuch der Hüttenkunde« (editio altera, Gottingae 1817–18, quattuor in tomis cum supplementis usque annum 1826); »Grundriß einer allgemeinen Hüttenkunde« (Gottingae 1827), multas minores symbolas thematibus valde variis chemiae technicae.

In litteris elegantioribus quoque se produxit, cum opusculum »Reise zu den sieben Schwestern« (Fribergi 1811) in lucem proferri iussit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]