Guido Buchwald

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Guido Buchwald

Guido Buchwald (Berolini natus die 24 Ianuarii 1961) est athleta Germanicus qui fuit illustris pedilusor et multos annos accurate ab 1983 usque ad 1994 cum grege VfB Stuttgart lusit. Etiam Gregis Nationalis pedilusor fuit et anno 1990 Romae cum hoc grege Certamen Mundanum Pedilusorium vicit. Nunc Buchwald ut pedilusorum palaestricus magister [1] operam dat.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Confer Italiane allenatore in Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!