Guayota

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dicitur Guayota deum solis in Monte Nivario captivum tenuisse.

Guayota fuit daemon in mythologia Guancha. In historiis fabularibus suis Guanchi narrant hunc daemonum solis deum, quem nomine Magec appellant, cepisse, in interiore Montis Nivarii inclusisse et eo loco captivum tenuisse. Solis deo absente omnem terram tenebris obscuratam esse. Postquam has res cognovissent, Guanchos suum maximum deum Achamán auxilium petivisse. Guayota oppugnato superatoque Achamán denique deum solis liberavisse dicitur.[1]

Fons[recensere | fontem recensere]

  1. Ethnografia y anales de la conquista de las Islas Canarias


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!