Grunnius Corocotta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Estne hic porcellus miser Grunnius Corocotta, mox mactaturus ?

Marcus Grunnius Corocotta, cuius nomen in Erasmi praefatione ad Moriae Encomium citatur[1], erat porcellus tam doctus ut cum hominibus loqueretur et testamentum eis dictaret ante quam mactaretur consulibus Clibanato et Piperato.

Erat porcus ingenuus quippe qui tria nomina, praenomen Marci, nomen gentilicium gentis Grunniae necnon cognomen Corocottae ei fuissent.

Testamentum Grunni bene servatum et editum est. Cum certus factus est de morte proxima rogavit ut haberet horam ad testamentum dictandum. Inter alia rogavit ut sapide cum condimentis optimis coqueretur ad convivas delectandos, ita enim ipse loquitur : "Optimi amatores mei vel consules vitae, rogo vos ut cum corpore meo bene faciatis, bene condiatis de bonis condimentis nuclei, piperis et mellis, ut nomen meum in sempiternum nominetur".

Testes testamenti fuerunt Lardio, Ofellicus, Cyminatus, Lucanicus, Tergillus, Celsinus et Nuptialicus.

Hoc iocosum testamentum circa annum 350 p. Chr. n. videtur scriptum esse.

Notulae[recensere | fontem recensere]

  1. "et nescioquis Grunnii Corocottae porcelli testamentum, cuius et divus meminit Hieronymus". (Meminit Hieronymus in quadam praefatione commentariorum in Esaiam.).

Editiones testamenti Grunnii Corocottae[recensere | fontem recensere]

  • Moriz Haupt, Opuscula Bd. II, Berolini, 1866, pp. 175-183.
  • Franz Bücheler, Petronii Saturae, 6. Aufl., ed. Wilhelm Heraeus, Berolini, 1922, pp. 346-347.

Editiones visibiles in reti[recensere | fontem recensere]