Granitsa (Eurytania)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Granitsa (Eurytania)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 39°6′0″N 21°31′0″E
Numerus incolarum: 371
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Agrapha

Granitsa (Neograece: Γρανίτσα Ευρυτανίας) est vicus montuosus Eurytaniae in altitudine 850 metrorum a Carpenesio 82 chiliometris in boreo-occidentem versus situs. Sedes fuit pristini demi Aperantiae. Granitsa aspectum translaticium maxima ex parte conservavit, quare a periegeticis visitur, praeterea vico est museum regionale visu dignum. Post Secundum Bellum Mundanum plurimi homines Granitsam ad victum in urbibus sive in exteris quaeritandum reliquerunt, ut his diebus multae domus incolis careant.

Homines noti[recensere | fontem recensere]

Granitsa est locus natalis plurium artificum, inter quos Stephanus Granitsas, Demosthenes Gulas et Michaelis Staphylas. Patria fuit etiam Michaelis Maurudis, qui anno 1544 interfectus postea martyr habitus est.

External links[recensere | fontem recensere]