Grand Theft Auto III

E Vicipaedia

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!

Grand Theft Auto III (saepe brevius GTA III sive GTA 3) est mundi aperti(en) ludus computatralis apud Rockstar Games factum et apud DMA Design (anno 2002 renominatum Rockstar North) programmatus. Tertium actum atque quintus ludus est seriei Grand Theft Auto. Primis duobus a ludis differt propter universum tridimensionalem[1]. Publicatus est mense Octobri 2001 in PlayStation 2, Maio 2002 in Windows, Novembri 2003 in Xbox, anno 2010 in OS X, 2011 in telephonis gestabilibus (iOS et Android), denique anno 2012 in PlayStation 3 (PlayStation Network).

Ludus cuiusdam sceleris vitam fingit qui in urbe Liberty City libere vadit. Lusor inter plura munera eligere aut in urbe deambulare potest. In fabula ipsa modo partim consistit ludus, qui nunquam vere finitur. Prima seriei opera, verticalem visionem offerentia, non tam famosa fuerunt quam GTA 3 qui magne placuit ut primum venditus est. Unus enim ex anni 2001 venditissimis ludis factus est. Ludi violentia et erotismus controversias constituerunt. Ludis mundus multa autocineta et alia vehicula continet[2] quae lusor ubique et quovis tempore furari potest, unde titulus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De GTA 3 tribus mensuris in PlayerOne.tv (inspectus 28 Martii 2016) (Francogallice)
  2. http://www.grandtheftwiki.com/Vehicles_in_GTA_III (inspectus 28 Martii 2016) (Anglice)

Nexus interni

De serie et eius ludis[recensere | fontem recensere]

Paginae similes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]