Gormenghast

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Gormenghast est nomen castelli in fabula phantastica quam Mervinus Peake scripsit. Haec fabula ex tribus libris constat qui anno 1946o, 1950o atque 1959o editi sunt.

Agitur in fabula de maximo castello nomine Gormenghast et eius incolis. Castellum tam immensum est ut magnae partes multis annis non iam in usu sint. Castellum ex myriadibus camerarum, cubiculorum, platearum, vicorum, turrium, domuum, aularum, atriorum, fororum, cuniculorum, specuum, porticuum constat.

Tres libri sic inscripti sunt:

  • Titus Groan
  • Gormenghast
  • Titus solus - Titus alone

Titus Groan est filius et heres Sepulchravii 76i comitis de Groan et ducis arcis Gormenghast.

Tempus quo res aguntur difficile inventu est. Res autem nostra aetate fieri videntur in castello quidem solitario et procul a nostro mundo sito. In tertio libro Titus castellum relinquit et mundum quodam modo modernum obit.

Malae valetudinis causa Mervino Peake non successit fabulam prorsus conficere, neque tamen magnae lacunae sunt. Fortasse argumentum fabulae minoris momenti est quam spiritus vel filum vel animorum affectio quae in lectoribus fabula efficiuntur.