Gorgo (Sparta)

E Vicipaedia

Gorgo (Graece Γοργώ), paulo post 510 a.C.n. Spartae e stirpe Agiadum nata, fuit filia unica regis Cleomenis I, uxor regis Leonidae I et mater regis Pleistarchi.

Fabulae[recensere | fontem recensere]

Duas fabulas de illa regina tradidit Herodotusː cum novem annos tantum nata esset ita patrem Cleomenem monuisse dicitur tum cum Aristagoras, tyrannus Milesius, multa pecunia oblata ei persuadere conabatur ut exercitum in Asiam duceret ad civitates Ionicas liberandas et imperium Persicum subigendum ; "Pater, corrumpes te advena nisi procul ab eo abieris[1]." Circiter viginti post annos, cum Leonidae uxor iam esset et Xerxes Graeciam subigere decrevisset, sola intellexit strategema quo Demaratus, apud Persas exsul, populares suos de futuro bello monebat. Nam ille pugillares adhibuit e quibus ceram primo detrivit ut in ipso ligno quae vellet scriberet ac deinde novam ceram superne fudit. Ita, nescientibus regis speculatoribus qui viatores observabant, nuntius usque ad Spartam pervenit, ubi ceteris haerentibus uxor regis Leonidae, Gorgo, quid sibi vellet illa tabula sine litteris tandem intellexit. Ita Lacedaemonii primi Graecorum de consiliis Persarum certiores facti sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. V.51ː « Πάτερ, διαφθερέει σε ὁ ξεῖνος, ἢν μὴ ἀποστὰς ἴῃς ».

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]