Gnosis

Gnosis (Graece γνῶσις 'scientia') vel Gnosticismus (Graece γνωστικισμός) est vocabulum scientiae religionum proprium, varias doctrinas gregesque religiosos secundi et tertii saeculi (partim cum praecursoribus) denotans. Notiones gnosis et Gnosticismi interdum sine discrimine adhibentur. Primum, ab Henrico More (1614-87), Anglorum poeta philosophoque religionis, adhibebatur attingens varias fontes gnostikoi (Graece 'qui habent gnosis' vel 'scientiam'). Etiam Graeci gnostikos adiectivum ('ducens in scientiam' vel 'ad scientiam pertinent') primum a Platone adhibitum est describente affectionem cognitivi vel intelligentis discendi contra dicente rationem prudentiae.[1] Plerumque gnosis scientiam religionis arcanam significat, qua Gnosticus sua sententia a ceteris hominibus separatur. Mundum a demiurgo creari putat ac salvationem ex calamitate mundi credet.
Sectae Gnosticae
[recensere | fontem recensere]Artotyritae
[recensere | fontem recensere]Haec secta eucharistiam pane et caseo celebravit.?
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Epiphanius. Haeres. XLIX, n.2
- Augustinus, de Haeres., c. 48: “artotyritae sunt quibus oblatio eorum hoc nomen dedit: offerunt enim panem et caseum, dicentes, a primis hominibus oblationes de fructibus terrae et ovium fuisse celebratas”
Ascodrutae
[recensere | fontem recensere]Ascodrutae nec baptismum nec eucharistiam celebraverunt, sed scientia compensaverunt. (Theodoret., de Fabul. haeret. lib. I, c.10)
Borboritae fuerunt secta gnostica et libertinistica Antiquitatis Posterioris. Secundum Philastrium, ultimum iudicium negaverunt.