Gluten

E Vicipaedia
(Redirectum de Glutinum)
Si permixtionem proteinorum in tritico etc. inventam quaeris, vide Gluten (permixtio proteinorum).
Gluten nitrocellulosae

Gluten, sive glutinum, est materia lenta in superficie rerum posita ut haec inter se adhaereant. Glutina in natura reperiuntur aut ab hominibus fabricantur. Aliis modis iunctionis comparatum, gluten aptius est ad materias dissimiles coniugandas et ad tensionem efficaciter per iuncturam differendam; etiam potest minoris constare et gratius esse oculis. Incommodum autem esse potest, quia instabilius fit in alta temperatura; infirmum est, si magnarum rerum superficies iungenda est parva; ac saepe difficile est res glutine coniunctas separare.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ebnesajjad, Sina et Arthur H. Landrock. Adhesives Technology Handbook, 3a editio. Amstelodami: Elsevier, 2015.

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!