Ghimbav

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ghimbav
Res apud Vicidata repertae:
Ghimbav: insigne
Civitas: Romania
Locus: 45°39′46″N 25°30′22″E
Numerus incolarum: 4 698
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Dorel Toma
Procuratio superior: Brașov

Geographia

Superficies: 28.08±0.01 chiliometrum quadratum
Ecclesia Orthodoxa nova
Ghimbav situs in circulo Brasov

Ghimbav vel Theodisce: Weidenbach; Hungarice Vidombák) oppidum in Romania est, in Brassovensi comitatu in Transsilvania. Urbs ipsa 4.698 incolas habet (secundum censum 2011).

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1420 Ghimbav in actis imperatoris Sigismundi Luxemburgici primo decriptum est, qui tum incolis vectigalia decem annorum dono dedit. Per nonnulla saecula hic Saxones Transsilvaniae incolunt. Saepe oppidum bellis vel incendiis deletum est: 1422 et 1658 incursionibus Turcorum, 1469 et 1586 incendiis, anno 1599 militibus Michaeli palatini Valachiae. Anno 1602 dux militum Habsburgicus Georgius Basta Ghmbav delevit, 1611 dux Transsilvaniae Gabriel Báthory. Ad annum 1918 Ghimbav ad Regnum Hungaricum pertinuit, dehinc pars Romaniae est. Ab anno 2002 Ghimbav oppidum est, ab anno 2008 hic aeroportus urbis Coronae aedificatur.

Incolae[recensere | fontem recensere]

Anno 2011 hic 4.698 homines habitabant, inter eos 4.298 Dacoromani, 155 Hungari atque 41 Zingari[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ghimbav spectant.

Nota[recensere | fontem recensere]