Latinitas bona

Gesocribate

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gesocribate (Geſocribate) in Tabula Peutingeriana.

Gesocribate fuit oppidum sive urbs regionis Armoricae in provincia Romana Gallia Lugdunensi. Multi credunt id oppidum reperiri posse in regione Britannia Minore Franciae in ruinis castelli cuiusdam apud urbem hodiernam Brestiam,[1] alii iuxta Conquestum, alii alibi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tabulae Imperii Romani folium Condate-Glevum-Londinium-Lutetia (1983 ed.) p. 31: "Brest: ?Gesocribate."

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.