Geronimo
Appearance
Geronimo (natus die 16 Iunii 1829 nomine Goyaałé, mortuus die 17 Februarii 1909) fuit procer nationis Bedonkohe Apache. Post matrem et mulierem et filios a militibus Mexicanis necatos ad patriam servandam multos annos contra Mexicos Americanosque in bello suos ducebat.[1] Ferunt nomen vulgatum derivatum esse a clamoribus militum Mexicorum, qui olim ab illo oppugnati ad Sanctum Hieronymum orarent.[2] Nomen proprium in sua lingua 'qui oscitat' significat. Anno 1886, se ad Americanos tandem tradidit. Pneumonia adflictus in carcere mortuus est anno 1909 Castris Sill in civitate Oclahoma.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Geronimo spectant. |