Gerdau

E Vicipaedia
Wikidata Gerdau
Res apud Vicidata repertae:
Gerdau: insigne
Gerdau: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°58′0″N 10°25′0″E
Numerus incolarum: 1 420
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Suderburg, Circulus Uelzen

Geographia

Superficies: 38.23 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Eimke, Suderburg

Tabula aut despectus

Gerdau: situs
Gerdau: situs

Gerdau commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Uelzen est. Ad Gerdau et vici Bargfeld, Barnsen, Bohlsen, Gerdau, Groß Süstedt atque Holthusen II pertinent. Ab anno 1972 Gerdau ad Suderburg commune generale pertinet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Sancti Michaelisin vico Gerdau

Anno 1004 Gerdau nomine curtis gerdauge primo in actis descriptum est. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 Gerdau pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1972 vici supra dicti cum Gerdau coniuncti sunt. Anno eodem Gerdau etiam pars communis generalis Suderburg factum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gerdau spectant.

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!