Latinitas nondum censa

Georgius Carolus Fonseca

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Georgius Carolus Fonseca
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Carolus Fonseca: imago
Georgius Carolus Fonseca: subscriptio
Nativitas: 29 Octobris 1950; Mindelo
Patria: Res publica Capitis Viridis

Officium

Officium: President of Cape Verde
Munus: Legatus, faculty, Politicus

Consociatio

Factio: Movement for Democracy

Georgius Carolus Fonseca, Lusitane plenius Jorge Carlos de Almeida Fonseca (natus Mindelo in urbe die 20 Octobris 1950) est politicus rei publicae Capitis Viridis et a die 9 Septembris 2011 praeses patriae. Alumnus est universitatis Olisiponensis ubi gradum magistri iurum ascensit. Postea breviter lector et professor in eadem urbe meruit, annisque 1989-1990 professor apud universitatem Asiae Orientalis Macai in urbe. De rebus iuridicis commentationes haud paucas librosque scripsit.

In insulis Capitis Viridis director fuit ab emigratione annis 1975-1977, secretarius generalis ministerii rerum externarum annis 1977-1979, postea minister a rebus externis annis 1991-1993. Bis ad praesidium patriae candidatus est, annis 2001 et 2011.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Georgius Carolus Fonseca (ad sinistram partem) et Iacobus Michel praeses Seisellensis anno 2014 picti
  • Vita apud situm comitiorum 2011