Georgius Arreaza

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Georgius Arreaza
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Arreaza: imago
Nativitas: 6 Iulii 1973; Caracae
Patria: Venetiola
Nomen nativum: Jorge Alberto Arreaza Monserrat

Consociatio

Factio: United Socialist Party of Venezuela
Religio: Catholicismus

Georgius Arreaza, vulgo plene Jorge Alberto Arreaza Montserrat (Caracis natus die 6 Iunii 1973) est eruditus et politicus Venetiolae.

Alumnus est universitatis centralis Venetiolanae in urbe nativa, ubi postea professor fuit, universitatisque Cantabrigiensis in Anglia. Uxorem duxit Rosam Virginiam, filiam natu maiorem praesidis Hugonis Chávez. Iussu huius minister a scientia meruit a die 27 Novembris 2011, quo officio usque ad 21 Aprilis 2013 functus est. Praeses vicarius patriae fuit, novo praeside Nicolao Maduro, a die 19 Aprilis 2013 usque ad 6 Ianuarii 2016. Ab eodem praeside minister ab evolutione oecologica factus est die 19 Februarii 2017, deinde cancellarius i.e. minister a rebus externis die 2 Augusti 2017.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]