Gens Bachia

E Vicipaedia
Ioannes Sebastianus Bachius et filii Philippus Emmanuel, Iohannes Christianus, Friedemannus, Iohannes Christophorus.
Molendinum Viti Bachii (Veit Bach) in urbe Wechmar.

Gens Bachia,[1] cui pertinebat Ioannes Sebastianus Bachius musicus praecellentissimus, Thuringia orta est. Ex hac gente a saeculo XVImo incipienti usque ad initium saeculi XIXmi nati sunt multi musici, compositores, organistaeque maximae sollertiae et maximi ingenii.

Musica Bachiana multis quasi culmen artis musicae esse videtur.

Veterrimus proavus Vitus Bachius (Veit Bach) fuit molendinarius in urbe Wechmar. Postea Bachiae gentis suboles organistae fuerunt in Eisenach et in aliis urbibus circumstantibus. Ex eis oriuntur duae stirpes: Erfurtiana et Arnstadtiana.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bachius est forma latina nominis Bach. Videsis: Carl Ferdinand Philippi, Die Latinität der Neuern, von dem Wiederaufleben der Wissenschaften (1825), 280: "Cui Telemannus, Bachius uterque, Hassius, Graunius, Matthesonius, Kirnbergerus, Marburgius ex antiquioribus sunt ignoti?"