Garstadium
Appearance
(Redirectum de Garstedt)
Res apud Vicidata repertae:

Civitas: Germania
Locus: 53°17′0″N 10°9′0″E
Numerus incolarum: 1 496
Situs interretialis
Locus: 53°17′0″N 10°9′0″E
Numerus incolarum: 1 496
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Salzhausen (commune generale), Circulus Harburgensis
Geographia
Garstadium[1] (Theodisce Garstedt; Saxonice Gastää) est commune Saxoniae Inferioris, pars Circuli Harburgensis, et pars communis generalis Salzhausen.
Historia
[recensere | fontem recensere]Garstadium commune ignoto anno conditus atque anno 1252 primo in actis descriptum olim pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Garstadium ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 1972 pars Salzhausen communis generalis est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Germanica toponyma cum suffixis -stadt et -stedt plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-stadium-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Arnstadium, Bernstadium, Berolstadium, Carolostadium, Hermannostadium, Darmstadium, Freistadium, Eisenstadium, Fraustadium, Harpstadium, Helmstadium, Altstadium, Auerstadium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Garstadium spectant. |
