Gaius Vibius Rufus Rufinus
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Gaius Vibius Rufus Rufinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum erat. Anno 16 iam grandaevus consul suffectus creatus est. Inter annos 16 et 24 collegio curatorum alvei Tiberis praefectus fuit. Mater eius Publilia fuit, quae olim anno 46 a.C.n. Marco Tullio Ciceroni nupserat. Filius eius Gaius Vibius Rufinus anno 21 vel 22 consul suffectus erat[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 177