Gaius Ofonius Tigellinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Ofonius Tigellinus (natus ignoto anno, mortuus anno 69) praefectus praetorio temporibus Neronis fuit. Pater eius ex Agrigento fuit, sed Scyllaeum relegatus est. Tigellinus humili loco natus erat. Roma Caligula imperatore regnante Tigellinus anno 39 stupri cum Agrippina Minore accusatus pulsus est, a Claudio imperatore anno 41 revocatus est. In Apulia agrum emit, equos aluit, qua re Nero eum convenit: Anno 60 praefectus vigilum factus est. Anno 62 post mortem Sexti Afranii Burri cum collega Lucio Faenio Rufo praefectus praetorio successit. Anno 65 coniurationem Pisonis detegit et crudeliter suppressit, etiam collegam Faenium Rufum necavit. Pro hoc officio ornamenta triumphalia accepit, qui honos nulli nisi senatori attribuebatur. Anno 67, cum Nero in Graeciam proficisceretur, eum secutus est, cum novus collega Gaius Nymphidius Sabinus Romae rexit. Aestate anni 68 Neronem tradidit, sed a Nymphidio Sabino coactus est, ut de magistratu suo recederet. Galba regnante a Tito Vinio servabatur, sed Otho eum ad mortem suo manu coegit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 1120