Gaius Memmius Regulus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Memmius Regulus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo fuit. Pater eius Publius Memmius Regulus consul suffectus anni 31 fuit, mater Lollia Paulina, quam Caligula imperator postea cupivit. Anno 35 patrem in provincias Moesiam Achaeam Macedoniamque secutus est, quos ille legatus Augusti pro praetore administravit. Achaea patrem et filium statuis multis honoraverunt. Anno 63 consul ordinarius erat, anno 65 magister sodalium Augustalium Claudialium fuit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 1201


Antecessores:
Publius Marius et Lucius Afinius Gallus
Consul
63
cum
Lucio Verginio Rufo
Successores:
Gaius Laecanius Bassus et Marcus Licinius Crassus Frugi