Gaius Laecanius Bassus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Laecanius Bassus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Patria Laecanii Pola oppidum in Istria paeninsula fuit. Ibi familia figlinas maximas possidebat. Anno 32 praetor urbanus factus est, anno 40 a 13 Ianuarii consul suffectus fuit. Filius eius Gaius Laecanius Bassus anno 64 consul ordinarius creatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 1053